Kitap 5
26
Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui seruari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio neue inflammatio interemat. Si profusionem timemus, quod ex sede uulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis uulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda. Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum ualent, aceto madefacienda sunt. Id uehemens ad sanguinem subprimendum est; ideoque quidam id uolneri infundunt. Sed alius rusus metus subest, ne nimis ualenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moueat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamuis pleraque ex his sanguinem supprimunt; sed, si semel ad ea decurritur, is potius, quae mitius idem efficiunt. Quod si illa quoque profluuio uincuntur, uenae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Vbi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque neruus neque musculus est, ut puta in fronte uel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admouere a diuersa parte, ut illuc sanguinis cursus reuocetur.