Kitap 5
7
Exedunt corpus acaciae succus, hebenus, aerugo, squama aorisaeris, chrysocolla, cinis cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulphur, cicuta, sandaracha, salamandra, alcyoniumalcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra. calx, galla, alumen, lac caprifici, vel lactucae marinae, quae τιθύμαλλοσ a Graecis nominatur, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites, et phrygius, et assius, et scissilis, misy, vinum, acetum.
8
Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, myrrha, stercus et lacerti, et columbae, et palumbi, et hirundinis, piper, coccum gnidiumCnidium, allium, diphryges, lac utrumque quod proximo capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaracha, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.
9
Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
10
Crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta, vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adjectum sit.