Kitap 5
26
Ubi stomachus autem percussus est, singultus et bilis vomitus insequitur; si quid cibi vel potionis adsumptum est, ea redditur cito. Venarum motus elanguescunt, sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.
26
Communes vero ieiuni intestini et ventriculi vulnerati notae sunt: nam cibus et potio per vulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur. Intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta vel stercus vel odorem eius exhibent.
26
Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine voluntate inferiores partes vel semen vel urinam vel etiam stercus excernunt.
26
At si saeptum transversum percussum est, praecordia susum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur.
26
Vesica vero vulnerata dolent inguina: quod super pubem est, intenditur; pro urina sanguis, at ex ipso vulnere urina descendit. Stomachus adficitur: itaque aut bilem vomunt, aut singultiunt; frigus et ex eo mors sequitur.