Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

26 Quin etiam confert aliquid et aetas et corpus et uitae propositum et anni tempus; quia facilius sanescit puer uel adulescens quam senior, ualens quam infirmus; neque nimis tenuis neque nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam uino uenerique deditus. Oportunissimumque curationi tempus uernum est, aut certe neque feruens neque frigidum, siquidem uulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum uarietas; ideoque perniciosissimus autumnus est.
26 Sed pleraque ex uulneribus oculis subiecta sunt; quorundam ipsae sedes indices sunt, quas alio loco demonstrauimus, cum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen quia quaedam uicina sunt, interestque uulnus in summa parte sit an penitus penetrauerit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus uel spes uel desperatio oriatur.
26 Igitur corde percusso sanguis multus fertur, uenae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.
26 Pulmone uero icto spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber; simulque etiam spiritus cum sono fertur; in uulnus inclinari iuuat; quidam sine ratione consurgunt. Multi si in ipsum uulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi