Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

26 Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum transuersum uulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit. Periculosa etiam uulnera sunt, ubicumque uenae maiores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt. Idque euenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad anum testiculosque perueniunt. Praeter haec malum uulnus est, quodcumque in alis uel feminibus uel inanibus locis uel in articulis uel inter digitos est; item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit. Tutissimum omnium, quod in carne est.
26 Et haec quidem loco uel peiora uel mitiora sunt. Modo uero periculum facit, quodcumque magnum est.
26 Aliquid etiam in uulneris genere figuraque est. Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo uulnerari commodius sit. Peius etiam uulnus est, ex quo aliquid excisum est, exue quo caro alia parte abscisa alia dependet. Pessimaque plaga curua est: tutissima quae lineae modo recta est; quo deinde propius huic illiue figurae uulnus est, eo uel deterius uel tolerabilius est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi