Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

26 Quinem confert aliquid et aetas et corpus et vitae propositum et anni tempus; quia facilius sanescit puer vel adulescens quam senior, valens quam infirmus; neque nimis tenuis neque nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam vino venerique deditus. Oportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens neque frigidum, siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum varietas; ideoque perniciosissimus autumnus est.
26 Sed pleraque ex vulneribus oculis subiecta sunt; quorundam ipsae sedes indices sunt, quas alio loco (IV.1.1 seqq.) demonstravimus, cum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen quia quaedam vicina sunt, interestque vulnus in summa parte sit an penitus penetraverit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus vel spes vel desperatio oriatur.
26 Igitur corde percusso sanguis multus fertur, venae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.
26 Pulmone vero icto spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber; simulque etiam spiritus cum sono fertur; in vulnus inclinari iuvat; quidam sine ratione consurgunt. Multi si in ipsum vulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi