Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

25 Ad tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P. zorkZZZZ =; castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. 1. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapoita mane, bina noctu dormituro dantur.
25 Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P. =; murrae, piperis longi, costi, galbani, singulorum P. = -; cinnamomi, castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. 1.
25 Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae terebenthinae, singulorum P. uncia; galbani P. =; hysopi P. = - conterenda sunt, hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est.
25 Colice vero Cassi ex his constat: croci, anesi, castorei, singulorum P. III; petroselini P. IIII; piperis et longi et rotundi, singulorum P. V; papaveris lacrimae, iunci rotundi, murrae, nardi, singulorum P. VI; quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.
25 Infantem vero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. 1, aut cui dictamni Cretici P. 1 adiectum est.
25 Ex part laboranti erysimum ex vino tepido ieiunae dari debet.
25 Vocem adiuvat turis P. 1 in duobus cyathis vini datum.
25 Adversus urinae difficultatem piperis longi, castorei, murrae, galbani, papaveris lacrimae, croci, costi uncia singulae; styracis, resinae terebenthinae pondo sextantes, melabsinthi cyathus. Ex quibus ad magnitudinem fabae Aegyptiae et mane et cenato dari debet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi