Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

25 25 Catapotia quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. Anodyna vocant, quae somno dolorem levant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex vehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum P. 1; murrae, castorei, piperis, singulorum P. II. Ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse.
25 Alterum stomacho peius, ad somnum valentius, ex his fit: mandragorae P. = -; apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P. IIII; quae ex vino teritur. Unum autem eiusdem magnitudinis, quae supra (1) posita est, abunde est sumpsisse.
25 Sive autem capitis dolores sive ulcera sive lippitudo sive dentes sive spiritus difficultas sive intestinorum tormenta sive inflammatio vulvae est, sive coxa sive iecur aut lienis aut latus torquet, sive vitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium: silis, acori, rutae silvestris seminis, singulorum P. 1; castorei, cinnamomi, singulorum P. II; papaveris lacrimae, panacis radicis, mandragorae malorum aridorum, iunci rotundi floris, singulorum P. II = -; piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paululum aut devoratur, aut aqua diluitur et potui datur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi