Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

23 Unum est, quod habet lacrimae papaueris P. #1108 #1109; acori, malobathri P. #1108 V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P. #1108 II; anesi P. #1108 III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. #1108 IIII; petroselini P. #1108 IIII #1109 (uel folii P. #1108 V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. #1108 V #1109; styracis P. #1108 V #1109; murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. #1108 VI; castorei P. #1108 VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, croci, floris iunci rotundi, singulorum P. #1108 VI #1109 #1110; dulcis radicis P. #1108 VIII #1109 #1110; quae uel melle uel passo excipiuntur.
23 Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. #1108 #1109 #1109; piperis albi P. #1108 #1109 #1110; floris iunci rotundi P. #1108 II; cinnamomi P. #1108 III; casiae nigrae P. #1108 IIII; croci Cilici P. #1108 IIII #1109 #1110; murrae, quam stacten nominant, P. #1108 V; nardi Indici P. #1108 V #1109 #1110. Quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione uini diluitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi