Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

22 Sternumenta uero uel albo ueratro uel struthio coiecto in nares excitantur, uel his mixtis: piperis, ueratri albi, singulorum P. #1108 #1109; castorei P. #1108 #1112; spumae nitri P. #1108 I; struthi P. #1108 IIII.
22 Gargarizationes autem aut leuandi causa fiunt aut reprimendi aut euocandi. Leuant lac, cremor uel tisanae uel furfurum: reprimit aqua, in qua uel lenticula uel rosa uel rubus uel Cotoneum malum uel palmulae decoctae sunt. Euocant sinapi, piper.
23 ANTIDOTA raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia grauissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt, uel in uiscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt aduersus uenena, uel per morsus uel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi