Kitap 5
22
Gargarizationes autem aut levandi causa fiunt aut reprimendi aut evocandi. Levant lac, cremor vel tisanae vel furfurum: reprimit aqua, in qua vel lenticula vel rosa vel rubus vel Cotoneum malum vel palmulae decoctae sunt. Evocant sinapi, piper.
23
23 Antidota raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus vel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.
23
Unum est, quod habet lacrimae papaveris P. =; acori, malabathri P. V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P. II; anesi P. III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. IIII; petroselini P. IIII = (vel folii P. V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. V =; styracis P. V - murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. VI; castorei P. VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, dulcis radicis P. VIII = -; quae vel melle vel passo excipiuntur.