Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

22 Est etiam Herae compositio, quae habet murrae, chalcitidis, singulorum P. II; aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum P. IIII; aristolochiae, gallae inmaturae, singulorum P. VIII; malicori contriti P. X.
22 Est Iudaei, in qua sunt calcis partes duae; nitri quam ruberrumi pars tertia, quae urina inpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.
22 At Iollas chartae combustae, sandaracae, singulorum P. I; calcis P. II; auripigmenti tantundem miscebat.
22 Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. I; sandaracae P. II; marmoris cocti P. IIII inspergi debet. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. II; calcis P. IIII. Eadem increscentem quoque carnem coercent.
22 Timaeus autem ad ignem sacrum, ad cancrum his utebatur: murrae P. II: turis, atramenti sutori, singulorum P. III; sandaracae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. IIII; gallae P. VI; cerussae combustae P. VIII. Ea vel arida inspersa vel melle excepta idem praestant.
22 Sternumenta vero vel albo veratro vel struthio coiecto in nares excitantur, vel his mixtis: piperis, veratri albi, singulorum P. =; castorei P. yyy; spumae nitri P. I; struthi P. IIII.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi