Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

20 Pastilli quoque facultates diuersas habent. Sunt enim ad recentia uulnera glutinanda sanandaque apti; qualis est qui habet chalcitis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum P. #1108 I; aeris combusti, capitulorum mali Punici, singulorum P. #1108 III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi uulnus glutinandum est, inlinere. At si neruosus aut muscolosus is locus est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit.
20 Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 XI; olei sextario.
20 Sed longe Polyidi celeberrimus est, sphragis autem nominatur; qui habet aluminis scissilis P. #1108 I #1109; atramenti sutorii P. #1108 II; murrae P. #1108 V; aloes tantundem; capitulorum Punici mali, fellis taurini, singulorum P. #1108 VI; quae contrita uino austero excipiuntur.
20 Ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae P. #1108 I; atramenti sutori, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II; halicaccabi corticis P. #1108 IIII; mini P. #1108 VI; spumae argenti P. #1108 XII; cerussae P. #1108 XVI; quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi