Kitap 5
20
Ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae P. I; atramenti sutori, aluminis scissilis, singulorum P. II; halicaccabi corticis P. IIII; mini P. VI; spumae argenti P. XII; cerussae P. XVI; quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur.
20
Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, murrae, singulorum P. I; aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum P. II; capitulorum Punici mali P. XXV; ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut lenius vitium est, cui medendum est.
20
Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, vel cancrum: aeruginis P. II; murrae P. IIII; cummis P. VIII; turis P. XII; stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum P. XVI. Quae ex vino et teruntur et in ipso usu deliquantur.
20
Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. =, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.