Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

19 Etiamnum generis eiusdem: spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum P. XXVII; vitelli cocti IIII; rosae hemina. Aut: cerati ex oleo myrteo facti partes tres; adipis suillae pars quarta; paulum ex plumbi recremento. Aut: spumae argenti selibra, ex olei hemina et aquae marinae altera cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adiectum. Aut: pares portiones cerae, sebi, stibis, spumae argenti, cerussae.
20 20 Pastilli quoque facultates diversas habent. Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti; qualis est qui habet chalcitis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum P. I; aeris combusti, capitulorum mali Punici, singulorum P. III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit.
20 Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum P. I; aeris combusti P. IIII; spumae argenti P. XI; olei sextario.
20 Sed longe Polyidi celeberrimus est, sphragis autem nominatur; qui habet aluminis scissilis P. I =; atramenti sutorii P. II; murrae P. V; aloes tantundem; capitulorum Punici mali, fellis taurini, singulorum P. VI; quae contrita vino austero excipiuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi