Kitap 5
19
Hecataeo quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit ex his: galbani P. #1108 II; fuliginis turis P. #1108 IIII; picis P. #1108 VI; cerae et resinae terebenthinae singulorum P. #1108 VIII; quibus paululum irini unguenti miscetur.
19
Valensque ad idem emplastrum uiride Alexandrinum est. Habet aluminis scissilis P. #1108 VIII; salis Hammoniaci P. #1108 VIII #1109; squamae aeris P. #1108 XVI; murrae, turis, singulorum P. #1108 XVIII; cerae P. #1108 CL; resinae Colophoniacae aut pineae P. #1108 CC; olei heminam, aceti sextarium.
19
Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae septa Graeci uocant; quale est id, quod habet resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. #1109; squamae aeris P. #1108 I; ladani P. #1108 II; aluminis tantundem; spumae argenti singulorum P. #1108 IIII.
19
Exest etiam uehementer corpus atque ossa quoque resoluit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas; nitri ignem non experti, lapidis Assii, aristolochiae P. sextantes; cerae, resinae terebenthinae, turis, olei ueteris, atramenti sutorii, salis Hammoniaci P. S.; aeruginis rasae P. bessem; aceti scilliti heminam; uini Aminaei tantundem.