Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

19 Exest etiam vehementer corpus atque ossa quoque resolvit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas; nitri ignem non experti, lapidis Assii, aristolochiae P. sextantes; cerae, resinae terebenthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis Hammoniaci P. S.; aeruginis rasae P. bessem; aceti scilliti heminam; vini Aminaei tantundem.
19 Sunt etiam adversus morsus quaedam adcommodata, quale est Diogeni nigrum, quod habet: bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum P. XX; spumae argenti P. C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. IIII; cerussa et aeruginis rassae, singulorum P. VIII; Hammoniaci P. XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. XXV; spumae argenti P. C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. XIIII; galbani P. VI; cerussae et aeruginis rasae, singulorum P. VIII; Hammoniaci P. XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. XXXV spuma argenti concoquitur.
19 Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium vocatur, huc aptum est. Habet resinae terebenthinae P. II; galbani P. IIII; minii Sinopici P. VI; turis fuliginis P. VI; cerae P. VIII; spumae argenti P. XXXVI; olei veteris heminam.
19 Item id, quod ex his constat: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. IIII; galbani P. VI; salis Hammoniaci P. XII =; cerae P. XXV; olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus vulneribus recte imponuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi