Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

19 Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum. Quae ipsa quoque ΕΠΙΣΠΑΣΤΙΚΑ nominantur; quale est quod, quia lauri bacas habet, dia daphnidon appellatur. In eo est resinae terebenthinae P. #1108 X; nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P. #1108 XX; olei paulum. Quotiens autem bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.
19 Aliud eodem nomine, quod puri quoque mouendo est: sebi uitulini, Hammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitri, bacarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.
19 Praeter has est Philocratis, quod habet: salis Hammoniaci P. #1108 VII; aristolochiae P. #1108 VIII; cerae, resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. #1108 XV; spumae argenti P. #1108 XXXII, quibus, ut pus quoque moueant, iridis P. #1108 IIII et galbani P. #1108 VI adiciuntur.
19 Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant. Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, uisci, singulorum P. #1108 IIII; aristolochiae P. #1108 VIII; squamae aeris P. #1108 XVI; resinae terebenthinae P. #1108 LXXV; cerae et sebi uel taurini uel hircini, singulorum P. #1108 C.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi