Kitap 5
19
Puri autem mouendo non aliud melius quam quod expeditissimum est: tetrapharmacon a Graecis nominatur. Habet pares portiones cerae, picis, resinae, sebi taurini, si id non est, uitulini.
19
Alterum ad idem enneapharmacum nominatur, quod magis purgat. Constat ex nouem rebus: cera, melle, sebo, resina, murra, rosa, medulla uel ceruina uel uitulina uel bubula, oesypo, buturo. Quorum ipsorum quoque pondera paria miscentur.
19
Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est, quae si * * * singula habenda sunt, meliora sunt: sed in copia reicienda sunt, is potius adhibitis, quae proprie id, quod eo tempore opus est, consecuntur. Exempli causa duo proponam.
19
Est igitur ad uulnera Attalium, quod habet: squamae aeris P. #1108 XVI; turis fuliginis P. #1108 XV; Hammoniaci tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. #1108 XXV; sebi taurini tantundem; aceti heminas tres, olei sextarium.
19
At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Iudaeum refertur. Constat ex his: salis P. #1108 IIII; squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum P. #1108 XII; Hammoniaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum P. #1108 XVI; resinae Colophoniacae, cerae, sebi uitulini curati, singulorum P. #1108 XX; aceti sesquicyatho, olei minus cyatho. ΤΕΘΕΡΑΠΕΥΜΕΝΑ Graeci appellant, quae curata uocant, cum ex sebo puta omnes membranulae diligenter exemptae sunt ex alio medicamento.