Kitap 5
19
Est igitur ad vulnera Attalium, quod habet: squamae aeris P. XVI; turis fuliginis P. XV; Hammoniaci tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. XXV; sebi taurini tantundem; aceti heminas tres, olei sextarium.
19
At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Iudaeum refertur. Constat ex his: salis P. IIII; squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum P. XII; Hammoniaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum P. XVI; resinae Colophoniacae, cerae, sebi vitulini curati, singulorum P. XX; aceti sesquicyatho, olei minus cyatho. teqerapeume/na Graeci appellant, quae curata vocant, cum ex sebo puto omnes membranulae diligenter exemptae sunt ex alio medicamento.
19
Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum. Quae ipsa quoque ἐπισπαστικά nominantur; quale est quod, quia lauri bacas habet, dia daphnidon appellatur. In eo est resinae terebenthinae P. X; nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P. XX; olei paulum. Quotiens autem bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.
19
Aliud eodem nomine, quod puri quoque movendo est: sebi vitulini, Hammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitro, bacarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.