Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

19 At, quia peruiride est, zmaragdinum appellatur in quo sunt: resinae pineae P. #1108 III; cerae P. #1108 I; aeruginis P. s.; turis fuliginis P. #1109; olei tantundem; aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur.
19 Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem uulnera perducere uidetur. Habet turis P. #1108 I; resinae P. #1108 II; squamae aeris P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 XX; cerae P. #1108 C, olei heminam.
19 Praeterea est quam ΡΑΠΤΟΥΣΑΝ a glutinando uocant. Constat ex his: bituminis, aluminis scissilis P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 XL; olei ueteris hemina.
19 Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae, quia capitibus fractis maxime conueniunt, cephalica a Graecis nominantur. Philotae compositio habet: terrae Eretriae, chalcitidis, singulorum P. #1108 IIII; murrae, aeris combusti, singulorum P. #1108 X; icthyocollae singulorum P. #1108 VI; aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum P. #1108 VIII; squamae aeris P. #1108 X; turis masculi P. #1108 II; cerae P. I; rosae et olei acerbi ternos cyathos; aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur.
19 Aliud ad idem uiride: aeris combusti, squamae aeris, murrae, icthyocollae, singulorum P. #1108 VI; misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum P. #1108 VIII; cerae P. #1108 I, olei hemina, aceti quod satis sit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi