Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

18 Si quando autem in articulis callus increuit, Dexius docuit inponere calcis P. #1108 IIII; cerussae P. #1108 VIII; resinae pineae P. #1108 XX; piperis grana XXX; cerae P. #1109; quibus, dum contunduntur, hemina uini lenis instillatur.
19 Ex EMPLASTRIS autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus uulneribus iniciuntur: enhaema Graeci uocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt; tum glutinant uulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus, ideoque alipene nominantur.
19 Optimum ex his est quod barbarum uocatur. Habet aeruginis rasae P. #1108 XII; spumae argenti P. #1108 XX; aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum P. #1108 I; quibus adiciuntur olei et aceti singulae heminae.
19 Alterum ad idem, quod Coacon uocant, habet spumae argenti P. #1108 C; resinae aridae tantundem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus, ex aerugine aut aeris squama uiridis, ex minio ruber, ex cerussa albus.
19 Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae uarietas nouat. Ergo id quoque nigrum est, quod basilicon nominatur. Habet panacis P. #1108 I; galbani P. #1108 II; picis et resinae, singulorum P. #1108 X; olei dimidium cyathum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi