Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

18 Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet: nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci rotundi, singulorum P. VIII; sebi caprini ex irino liquati P. XX. iridis P. I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XX dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.
18 At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum signum iniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.
18 At Numerinus podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat: habrotoni, rosae aridae, papaveris lacrimae, singulorum P. III; resinae terebenthinae P. IIII; turis, spumae nitri, singulorum P. VIII; iridis, aristolochiae, singulorum P. XII; cerae P. III; quibus adicitur cedri cyathus I, olei laurei cyathi III, olei acerbi sextarius.
18 Si quando autem in articulis callus increvit, Dexius docuit inponere calcis P. IIII; cerussae P. VIII; resinae pineae P. XX; piperis grana XXX; cerae P. =; quibus, dum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.
19 19 Ex emplastris autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus vulneribus iniciuntur: enhaema Graeci vocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt; tum glutinant vulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus, ideoque alipene nominantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi