Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

18 Niconis quoque est quod resoluit, aperit, purgat. Habet alcyoneum, sulpur, nitrum, pumicem paribus portionibus, quibus tantum picis et cerae adicitur, ut fiat cerati crassitudo.
18 Ad spissa autem Aristogenis fit ex his: sulpuris P. #1108 I; resinae terebenthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum P. #1108 II; turis fuliginis P. #1108 VIII; ficus aridae quam pinguissimae, sebi taurini, singulorum P. #1108 VIII; cerae P. #1108 XII; iridis Macedonicae P. #1108 VI; sesami fricti acetabulum.
18 Maximeque neruis et articulis malagma conuenit. Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem dolorem et ad uesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quas ancylas Graeci nominant, quod habet: fuliginis turis acetabulum; resinae tantundem; galbani sine surculis sescunciam; Hammoniaci, bdelli * P. #1108 III. * * * singulorum P. #1109; cerae P. S. Ad eosdem digitos iridis, Hammoniaci, galbani, nitri, singulorum P. #1108 XIIII; resinae liquidae P. #1108 VI; cerae P. #1108 XVI.
18 Ad dolores articulorum Sosagorae: plumbi combusti, papaueris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sebi, resinae, cerae pares portiones.
18 Chrysippi: resinae liquidae, sandaracae, piperis, singulorum P. #1108 XII; quibus cerae paululum adicitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi