Kitap 5
18
Arabis autem cujusdam est ad strumam, et orientia tubercula, quod haec digerit. Habet myrrhae, salis ammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, crocomagmatis, cerae, singulorum p. )-(. I. lapidis ejus, quem pyriten vocant, p. )-(. IV. quibus quidam adjiciunt sulphuris p. )-(. II.
18
Est etiam proficiens in struma, et in iis tuberibus, quae difliciliterdifficiliter concoquuntur, et in iis, quae χαρχινώδη vocantur, quod ex his constat: sulphuris p. )-(. II. nitri p. )-(. IV. myrrhae p. )-(. vI. fuliginis turis p. s. salis ammoniaci p. z. cerae p. I.
18
Protarchus autem ad παρωτίδας, eaque tubercula, quae μελιχηρίδεσ nominantur, item mala ulcera, pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum p. )-(. VIII. cum cerae p. )-(. Ix. miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adjiciebat.
18
At adversus panum tum primum orientem, quod φύγεθλον Graeci vocant, et omne tuberculum, miscetur ochra, quae Attice nominatur, cum duabus partibus similae, hisque, dum contunduntur, subinde mel instillatur, doneedonec malagmatis crassitudo sit.
18
Discutit etiam omne tuberculum, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum p. )-(. I. galbani p. )-(. II. salis p. )-(. Iv. quae excipiuntur cerato ex rosa facto.