Kitap 5
18
Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam, turis fuliginis p. z. cerae, ammoniaci thymiamatis trientes, picis aridae p. II. aceti heminas tresGal. S. L. IV, 8.
18
Fertur etiam ad digerenda quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae p. z. panacis p. )-(. s. squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum p. )-(. I. plumbi combusti p. )-(. I. s.
18
Ad eadem Panthemus utebatur calcis p. s. sinapis contriti, item foeni graeci, aluminis, singulorum p. I. sevi bubuli p. II. s.
18
Ad strumam mullamulta malagmata invenio. Credo autem, quo pejus id malum est, minusque facile discutitur, eo plura esse tentata; quae in personis varie responderunt. Andreas auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis p. )-(. I. piperis rotundi, bdellii, galbani, ammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum p. )-(. Iv. resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulphuris ignem non experti, quod ἄπυρον vocatur, faecis aridae aceti, spumae nitri, salis ammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum p. )-(. VIII. quae ex leni vino contundunturGal. l. l. X, 2.
18
Expeditius ad idem fit, quod habet visci *seminis, stercoris, resinae, sulphuris ignem non experti pares portiones. Et in quo est sulphuris p. )-(. I. lapidis, quem pyriten vocant, p. )-(. Iv. cumini acetabulum. Item in quo est lapidis ejusdem pars una, sulphuris duae partes, resinae terebinthinae partes tres.