Kitap 5
18
Ad idem Andreae quoque malagma est; quod etiam resolvit, humorem educit, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rimpitrumpit, ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis majoribusque abscessibus; item articulis, ideoque et coxis, et pedibus dolentibus; item, si quid in corpore collisum est, reficit; praecordia quoque dura et inflata emollit; ossa extrahit: ad omnia denique valet, quae adjuvare calor potest. Id habet cerae p. )-(. XI. visci, sycamini, quam alias sycomorum vocantcf. III, 18, lacrimae, singulorum p. )-(. I. piperis et rotundi, et longi, ammoniaci thymiamatis, bdellii, iridis illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, myrrhae, resinae aridae, singulorum p. )-(. X. pyrethri, cocci gnidiiCnidi, spumae nitri, salis ammoniaci, aristolochiae creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebinthinae liquidae, singulorum p. )-(. xx. quibus adjicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogendaGalenus, De compositione medicam. secundum locos X, 2.
18
Praecipuum vero est ad resolvenda quae adstricta sunt, mollienda quae dura sunt, dirigenda quae coeunt, id quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet junci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones.
18
Aliud ad eadem Nilei: crocomagmatiscf. Plin. XXI, 20, 82 p. )-(. IV. ammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum p. )-(. xx. ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia jungunturGal. l. l. VIII, 5