Kitap 5
18
Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam; turis fuliginis P. =; cerae, Hammoniaci thymiamatis trientes; picis aridae P. II; aceti heminas tres.
18
Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae P. =; panacis P. S.; squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum P. I; plumbi combusti P. IS.
18
Ad eadem Pantaenus utebatur calcis P. S.; sinapis contriti, item faeni Graeci, aluminis, singulorum P. I; sebi bubuli P. IIS.
18
Ad strumam multa malagmata invenio. Credo qum, quo peius id malum est minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, quae in personis varie responderunt.— Andrias auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis P. I; piperis rotundi, bdelli, galbani, Hammoniaci thymiamatis, resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulpuris ignem non experti, quod apyron vocatur, pares portiones. Hoc autem quod Niconis est: faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum P. VIII; quae ex leni vino contunduntur.
18
Expeditius ad idem fit, quod habet visci, simini stercoris, resinae, sulpuris ignem non experti pares portiones; et in quo est sulpuris P. I, lapidis quem pyriten vocant P. IIII, cumini acetabulum. Item in quo est lapidis eiusdem pars una, sulpuris duae partes, resinae terebenthinae partes tres.