Kitap 4
6
A capite transitus ad cervicem est; quae gravibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorumsc. tendinum. cf. III, 27, modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit. Priorem Graeci ὀπισθότονον, insequentem ἐμπροσθότονον, ultimum τέτανον appellant: quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: si hunc evaserunt, sine periculo suntAph. V, 6. Eadem omnia ratione curantur; idque convenit. Sed Asclepiades utique mittendum sanguinem credidit: quod quidam vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret; isque esset in sanguine. Verum hoc quidem falsum est. Nequesneque enim natura sanguinis est, ut utique caleat; sed ex iis quae in homine sunt, hic celerrime vel calescit, vel refrigescitcf.Hipp.De corde.Mitti vero nec ne debeat, ex iis intelligi potest, quae de sanguinis missione praecepta suntII, 10, 11. Utique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper, vel laser: deinde opus est fomento humido et calido: itaque plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt. Id in praesentia levat; sed opportuniores nervos frigori reddit: quod utique vitandum est. Utilius igitur est cerato liquido primum cervicem perungere; deinde admovere vesicas bubulas, vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum. Utilissimum tanientamen est humido sale fovere: quod quomodo fieret jam ostendiII, 17, 33. Ubi eorum aliquid factum est, admovere ad ignem, vel, si aestas est, in sole aegrum oportet; maximeque oleo vetere; si id non est, syriaco; si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio quum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum iis praecipue quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est; dum id intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calefacientibus. Cavendum vero praecipue frigus; ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximeque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput attonsum habere, idque irino vel cyprino calido madefacere, et superimposito pileopilleo velare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua foenum graecum decoctum sit, et adjecta olei pars tertia. Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit. Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur: eadem antaut ferramentis, aut sinapi adurenda. Ubi levatus est dolor, moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu vitandus cibus, quisquis nandendusmandendus est. Sorbitionibus utendum, itemque ovis sorbilibus, aut mollibus; jus aliquod assumendum. Id si bene processerit, jamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula, vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus, quam vinum gustandum: siquidem hujus usus praecipue periculosus; ideoque in longius tempus differendus est.