Kitap 4
1
Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a cervice huius descendit ad colem: in feminis brevius et plenius super vulvae cervicem se ostendit. Vulva autem in virginibus quidem admodum exigua est; in mulieribus vero, nisi ubi gravidae sunt, non multo maior, quam ut manu conprehendatur. Ea, recte tenuataque cervice, quem canalem vocant, contra mediam alvum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam convertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo ventre posita sunt. A quibus ac pube abdomen sursum versus ad praecordia pervenit: ab exteriore parte evidenti cute, ab interiore levi membrana inclusum, quae omento iungitur; peritonaeos autem a Graecis nominatur.
2
2 His velut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite; sub quo nomine nunc significo eam partem, quae capillis tegitur: nam oculorum, aurium, dentium dolor, et si qui similis est, alias erit explicandus (libb. VI.6-9, VII.7-12).