Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 4

30 Coxis proxima genua sunt; in quibus ipsis nonnumquam dolor esse consueuit.—In isdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisue commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inueterauerunt, uix citra ustionem finiuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi