Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 4

31 Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur; sed neque quotidie, neque diu, ne nervi indurescant. Imponendum vero est cataplasma quod refrigeret; neque tamen in hoc ipso diu permanendum; sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant. Si major est dolor, papaveris cortices in vino coquendi, miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit: vel cerae et adipis suillae tantumdem una liquandum, deinde his vinum miscendum, atque ubi quod ex eo impositum est, incaluit, detrahendum, et subinde aliud imponendum est. Si vero tumores etiam obcalluerunt, et dolent, levat spongia imposita, quae subinde ex oleo et aceto, vel aqua frigida exprimitur; aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen. Sunt etiam plura idonea manibus pedibusque malagmata. Quod si nihil superimponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices, vel cucumeris silvestris radix decocta sit: turtum inducere articulis crocum cum succo papaveris et ovillo lacte. At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus, aliave verbena ex reprimentibus decocta sit: induci vero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis; aut ex cerussa, cui contritae herbae muralis succus sit adjectus. Lapis etiam qui carnem exedit, quem σαρχοφάγον Graeci vocant, excisus, sic, ut pedes capiat, demissos eos, quum dolent, retentosque ibi levare consuevit. Ex quo in Asia lapidi assio gratia est. Ubi dolor et inflammatio se remiserunt quod intra dies quadraginta fit,nisi vitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic, ut etiam cum acopo, vel liquido cerato cyprino articuli perfricentur. Equitare podagricis quoque alienum est. Quibus vero articulorum dolor certis temporibus revertitur, hos ante et curioso victu cavere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore vomitu; et, si quis ex corpore metus est, vel alvi ductione uti, vel lacte purgari. Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret: quum evidens sit, omni purgatione non superiora tantummodo, sed etiam inferiora exinaniri.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi