Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 4

27 At quum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole, vel ad ignem: balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora: cibus comprimens: vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum; sed tantum, quantum minimum sit, Alvus quoque vel ducenda, vel lacte purganda est. Si crassa urina est, vehementior esse debet et exercitatio, et frictio: longior in balneo mora: cibis opus est teneris: vino eodem. In utroque morbo vitanda omnia sunt, quae urinam movere consuerunt.
28 Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis, quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut, interposito spatio, tabe hominem consumat. In hoc affectu salutares sunt vehementes frictiones, perfusiones, natationesque quam frigidissimae: neque cibi, nec potio, nisi frigida assumta. Vitare autem oportet cruditates et omnia inflantia: nihil ex iis assumere, quae contrahere semen videntur; qualia sunt siligo, simila, ova, alica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis reprimentibus: ex iisdem aliqua cataplasmata imo ventri inguinibusque circumdare; praecipueque ex aceto rutam: vitare etiam ne supinus obdormiat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi