Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 4

12 At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium. Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fouendus est: deinde cibis quidem utendum modicis; inponenda uero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt: postea deinde his detractis utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquias digerant; interdum aluus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus plenior.
12 At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt. Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda; adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem: omnia acria atque acida remouenda. Vino, si febris non est, dulci, aut si id inflat, certe leni utendum: sed neque praefrigido neque nimis calido.
12 Si uero pituita stomachus impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum uomitus est: utilis exercitatio, gestatio, nauigatio, frictio. Nihil edendum bibendumque nisi calidum uitatis tantum is, quae pituitam contrahere consuerunt.
12 Molestius est, si stomachus bile uitiosus est. Solent autem i, qui sic temptantur, interpositis quibusdam diebus hanc, et quidem, quod pessimum est, atram uomere.—His recte aluus ducitur, potiones ex absinthio dantur: necessaria gestatio, nauigatio est; si fieri potest, ex nausia uomitus * , uitanda cruditas, sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, uinum austerum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi