Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 4

12 At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium. Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est: deinde cibis quidem utendum modicis; inponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt: postea deinde his detractis utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquas digerant; interdum alvus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus plenior.
12 At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt (IV.9). Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda; adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem: omnia acria atque acida removenda. Vino, si febris non est, dulci, aut si id inflat, certe leni utendum: sed neque praefrigido neque nimis calido.
12 Si vero pituita stomachus impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum vomitus est: utilis exercitatio, gestatio, navigatio, frictio. Nihil edendum bibendumque nisi calidum vitatis tantum iis, quae pituitam contrahere consuerunt.
12 Molestius est, si stomachus bile vitiosus est. Solent autem ii, qui sic temptantur, interpositis quibusdam diebus hanc, et quidem, quod pessimum est, atram vomere.— His recte alvus ducitur, potiones ex absintho dantur: necessaria gestatio, navigatio est; si fieri potest, ex nausia vomitus vitanda cruditas, sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, vinum austerum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi