Kitap 4
1
Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo diuiditur. Huic cor adnexum est, natura musculosum, in pectore sub sinistriore mamma situm; duosque quasi uentriculos habet. At sub corde atque pulmone trauersum ex ualida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum diducit; idque neruosum, multis etiam uenis per id discurrentibus; a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit. Haec uiscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.
1
Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cauum, extrinsecus gibbum; quod prominens leuiter uentriculo insidet, et in quattuor fibras diuiditur. Ex inferiore uero parte ei fel inhaeret: at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino innexus est; natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima parte sub his conditur. Atque haec quidem iuncta sunt. Renes uero diuersi; qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi; qui et uenosi sunt, et uentriculos habent, et tunicis super conteguntur.