Kitap 4
1
At a renibus singulae venae, colore albae, ad vesicam feruntur; οὐρητῆρασ Graeci vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt. Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, jungitur per venas cum intestino, eoque osse, quod pubi subest: ipsa soluta atque liberior est: aliter in viris atque in feminis posita. Nam in viris juxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata; in feminis super genitale earum sita est, superque elapsa, ab ipsa vulva sustinetur. Tum in masculis iter urinae spatiosius et compressius a cervice hujus descendit ad colem: in feminis brevius et plenius, super vulvae cervicem se ostendit. Vulva autem in virginibus quidem admodum exigua est: in mulieribus vero, nisi ubi gravidae sunt, non multo major, quam ut manu comprehendatur. Ea recta tenuataque cervice, quem canalem vocant, contra mediam alvum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam convertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo ventre posita sunt. A quibus ac pube abdomen sursum versus ad praecordia pervenit; ab exteriore parte evidenti cute; ab interiore laevi membrana inclusum, quae omento iungitur; περιτόναιον autem a Graecis nominatur.