Kitap 4
5
In grauedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput uelare, fauces lana circumdare; postero die surgere, abstinere a potione, aut si res coegerit, non ultra heminam aquae adsumere; tertio die panis non tam multum ex parte interiore qum pisciculo uel leui carne sumere; aquam bibere. Si quis sibi temperare non potuerit quominus pleniore uictu utatur, uomere; ubi in balneum uentum est, multa calida aqua caput et os fouere usque ad sudorem; tum ad uinum redire. Post quae uix fieri potest, ut idem incommodum maneat; sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, leuibus, umore quam minimo, seruatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere ualetudinis necessariae sunt.