Kitap 4
5
Igitur huic, si in nares vel in fauces destillavit, praeter ea, quae supra (Section: 3, 4) rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae vehementer inferiores partes, levior frictio adhibenda thoraci ori capiti; demenda adsueto cibo pars dimidia; sumenda ova, amylum similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem: siti quanta maxime sustineri potest, pugnandum. Ubi per haec idoneus aliquis balineo factus eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus aut caro, sic tamen ne protinus iustus modus cibi sumatur; vino mero copiosius utendum est.
5
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque acrioribus utendum est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando sed serius balineum temptandum.
5
In gravedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare; postero die surgere, abstinere a potione, aut si res coegerit, non ultra heminam aquae adsumere; tertio die panis non tam multum ex parte interiore cum pisciculo vel levi carne sumere; aquam bibere. Si quis sibi temperare non potuerit quominus pleniore victu utatur, vomere; ubi in balneum ventum est, multa calida aqua caput et os fovere usque ad sudorem; tum ad vinum redire. Post quae vix fieri potest, ut idem incommodum maneat; sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, umore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibus, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.