Kitap 4
5
Vbi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balneo, uino, uenere debemus; inter quae unctione et adsueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri sed tecta utendum est; post eam caput atque os supra quinquagiens perfricandum. Raroque fit ut, si biduo uel certe triduo nobis temperauimus, id uitium non leuetur. Quo leuato, si in destillatione crassa facta pituita est, uel in grauedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fouendum os caputque; deinde cum cibo pleniore uinum bibendum. At si aeque tenuis quarto die pituita est, uel nares aeque clausae uidentur, adsumendum est uinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua; post quae ad balneum et ad consuetudinem reuertendum est. Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et uehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior obseruatio necessaria est.