Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 4

1 Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut is certae sedes adsignari non possint: nunc de is dicam, quae sunt IN PARTIBVS. Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam uenient, si prius eorum sedes breuiter ostendero.
1 Caput igitur, eaque, quae in ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur, sed etiam quatenus oculis nostris exposita sunt. In dextra sinistraque circa guttur uenae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas uocant, sursum procedentes ultra aures feruntur. At in ipsis ceruicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
1 Deinde duo itinera incipiunt: alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum. Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad uentriculum fertur; illa spiritum, hic cibum recipit. Quibus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est; quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsumimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit. Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum uertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo leuis sit; eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur.
1 / 43 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi