Kitap 4
1
Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut iis certae sedes assignari non possint: nunc de iis dicam, quae sunt in partibus. Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam venient, si prius eorum sedes breviter ostendero. Caput igitur, eaque, quae in ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur; sed etiam quatenus oculis nostris exposita sunt. In dextra sinistraque circa guttur venae grandes, quae σφαγίτιδεσ nominantur; itemque arteriae, quas χαρωτίδασ vocant, sursum procedentes ultra aures feruntur. At in ipsis cervicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt. Deinde duo itinera incipiunt: alterum asperam arteriam nominant; alterum stomachum. Arteria exterior ad pulmonem; stomachus interior ad ventriculum fertur: illa spiritum; hic cibum recipit. Quibus quum diversae viae sint, qua coeunt, exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est, quae, quum spiramus, attollitur; quum cibum potionemque assumimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria dura et cartilaginosa in gutture assurgit; ceteris partibus residit. Constat ex circulis quibusdam compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt: ita tamen, ut ex parte exteriore aspera, ex interiore, stomachi modo laevis sit: eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur. Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi junctus, in duas fibras ungulae bubulae modo dividitur. Huic cor annexum est, natura musculosum, in pectore sub sinisterioresinistriore mamma situm; duosque quasi ventriculos habet. At sub corde atque pulmone transversum ex valida membrana septum est, quod a praecordiis uterum (id estventrem diducit; idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus, a superiore parte, non solum intestina, sed jecur quoque lienemque discernit. Haec viscera proxime, sed infra tamen posita, dextra sinistraque sunt. Jecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso septo orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum: quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quatuor fibras dividitur. Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret. At lienis sinistra, non eidem septo, sed intestino innexus est, natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum a costarum regione in uterum excedens, ex maxima parte sub his conditur. Atque haec quidem juncta sunt. Renes vero diversi; qui lumbis sub imis costis inhaerent, a parte earum rotundi, ab altera resimi; qui et venosi sunt, et ventriculos habent, et tunicis superconteguntur. — Ac viscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus vero, qui intestinorum principium est, nervousneruosus a septima spinae vertebra incipit; circa praecordia cum ventriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter lienem et jecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente. Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista connectuntur, jungunturque ei septo, quod transversum esse supra posui. Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinumduodenum coartatur. Hanc juncturam πυλωρόν Graeci vocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit. Ab ea jejunum intestinum incipit, non ita implicitum: cui tale vocabulum est, quia numquam, quod accipit, continet; sed protinus in inferiores partes transmittit. Inde tenuius intestinum est, in sinus vehementer implicitum: orbes vero ejus per membranulas singuli cum inferioribus connectuntur; qui in dexteriorem partem conversi, et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent. Deinde id intestinum cum crassiore altero transverso committitur, quod a dextra parte incipiens, in sinisteriorem pervium et longum est, in dexteriorem non est; ideoque caecum nominatur. At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen sinisteriores inferioresque partes tenens, contingit jecur atque ventriculum: deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus jungitur; atque hinc dextra recurvatum in imo dirigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur. Contegit vero universa haec omentum, ex inferiore parte laeve et strictum, ex superiore mollius; cui adeps quoque innascitur; quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.