Kitap 3
3
Cottidianae uero uariae sunt et multiplices. Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus uoco, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequatur integritas; aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat; ac saepe aliae * * uix quicquam aut nihil remittant sed continuent. Deinde aliae feruorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae cotidie pares sunt, aliae inpares, atque inuicem altero die lenior, altero uehementior * : aliae tempore eodem postridie reuertuntur, aliae uel serius uel celerius: aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae cum decedunt, sudorem mouent, aliae non mouent; atque alias per sudorem ad integritatem uenitur, alias tantum corpus inbecillius redditur. At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresue concurrunt. Ex quo saepe euenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaeque alicui priori respondeat. Interdum uero accessiones quoque confunduntur, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint. Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc uerum esset: sed quod euidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt. Neque de re sed de uerbo controuersiam mouent, qui, cum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi uere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo uix ulla sunt.