Kitap 3
27
Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si haec uicta sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consecuti non sumus, sequitur ut euocetur, deinde, ut maturescat. Omnis tum uomicae finis est, ut rumpatur; indiciumque est pus uel aluo uel ore redditum. Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat. Vtendum maxime sorbitione est, et aqua calida. Vbi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen ualidiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut ab egelidis tamen initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei uel Graecae nuces uel Abellanae; postea summouendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit. Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus uel porri uel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum. Oportebit autem uti in is partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus; uitandumque erit, ne uel luctando uel currendo uel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur: in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cauendus sanguinis uomitus est.