Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 3

23 Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis uel maior nominatur. Homo subito concidit, ex ore spumae mouentur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id genus saepius uiros quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse usque mortis diem et uitae non periculosum: interdum tamen cum recens est, hominem consumit. Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris ueneris, in puellis menstruorum initium tollit. Modo cum distentione autem neruorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque isdem quibus lethargicos excitare conantur; quod admodum superuacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique reuertitur. Vbi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet: si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Necessarium autem est ducere aluum, uel nigro ueratro purgare, uel utrumque facere, si uires patiuntur; tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere; cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare. Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, conuenit, sed media materia: nam et uiribus opus est et cruditates cauendae sunt; cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem omniaque calfacientia; item frigus, uinum, uenerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, uomitum, lassitudines, sollicitudines, negotia omnia.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi