Kitap 3
27
Suppurationes autem, quae in aliqua interiori parte oriuntur, ubi natae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si haec victa sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consequuti non sumus, sequitur ut evocetur: deinde ut maturescat. Omnis tum vomicae finis est, ut rumpatur: indiciumque est pus vel alvo vel ore redditum. Sed nihil facere oportet, quominus quidquid est puris excedat. Utendum maxime sorbitionibus est, et aqua calida. Ubi pus ferri (id est fluere—cf. V, 25, 8 et passim) desiit, transeundum ad faciles quidem, sed tamen validiores et frigidos cibos, frigidamque aquam, sic, ut ab egelidis tamen initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei, vel graecae nuces, vel avellanaeAbellanae: postea submovendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit. Medicamentum eo tempore ulceri est succus assumtus vel porri vel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adjectum. Oportebit autem uti in iis partibus, quae non afficientur, frictionibus; item ambulationibus lenibus: vitandumque erit, ne vel luctando, vel currendo, vel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur. In hoc enim morbo perniciosus, ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.