Kitap 3
21
Si uero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen uehementer, adstringere; quod a Tharria profectum esse seruatum a pluribus uideo. Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere: si per talia auxilia uenter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore uia succurrere, ut is per uentrem ipsum emittatur. Neque ignoro displicuisse Erasistrato hanc curandi uiam: morbum enim hunc iocineris putauit: ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae uitiato illo subinde nascatur. Sed primum non huius uisceris unius hoc uitium est: nam et liene adfecto et in totius corporis malo habitu fit; deinde ut inde coeperit, tamen aqua, nisi emittitur, quae contra naturam ibi substitit, et iocineri et ceteris partibus interioribus nocet. Conuenitque corpus nihilo minus esse curandum: neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. Ac ne illud quidem in controuersiam uenit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuuenes robusti, qui uel ex toto carent febre, uel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quiue ex atra bile in hoc deciderunt, quiue malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum umor emissus est, superuacuus est, nisi si uires desunt. Insequentibus diebus et is et uinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet; paulatimque euocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, nauigationes et idoneos cibos, donec ex toto conualescat. Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio uomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Vbi conualuit aliquis, diu tamen alienus ei ueneris usus est.