Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 3

2 Sed cum ab is coeperim, quae notas quasdam futurae aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animaduersione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex is, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia: si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde inuicem alternis diebus modo aqua modo uinum, donec omnis causae metus finiatur. Per haec enim saepe instans grauis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut uomitu aut sudationibus aut uino sperant; non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leuiora indicia fuerunt, satis sit a uino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuuat; si paulo grauiora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a uino, ab omni motu corporis abstinere, cum uehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin uix quisquam, qui non dissimulauit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi