Kitap 3
21
Hactenus communiter de omni specie praecipi potest: si uehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum uomitus est; fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur, necessariae sunt sine ferro cucurbitulae: si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum est. Vltimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per aluum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere. Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione uehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus. Sed in hac frictione a uentre abstinendum est: inponendum uero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis uenter exulcerandus est; seruanda ulcera diutius. Vtiliter etiam scilla cocta delinguitur; sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.