Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 3

22 Quod si mali plus est, et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is morbus, quum inveteravit, evincitur. Opus est, si vires patiuntur, longa navigatione, coclicaeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia iturPlinius lib. XXVIII. cap. 3. sect. 14: Phthisi navigatio utilissima; longis morbis locorum mutatio; et lib. XXXI. cap. 6. sect. 33: Neque enim Aegyptus proper se petitur, sed proper longinquitatem navigandi. At lib. XXIV. cap. 6. sect. 19 ita scribit: Silvas eas dumtaxat, quae picis resinaeque gratia radantur, phthisicis, aut qui longa valetudine non recolligant vires; et illum coeli aera, plus, quam navigationem Aegyptiam, proficere, quam lactis herbidos per montium aestiva succos.). Fereque id posse inter principia corpus pati debet, quum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno duodevicesimo ad annum quintum et tricesimumcf. Aph. V, 9; Coac. 431. Si id imbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est: si navigationem aliqua res prohibet, lectica, vel alio modo corpus dimovendum est. Tum a negotiis abstinendum est, omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent; et ob id vitanda cruditas, simulque et sol, et frigus; os obtegendum, fauces velandae, tussicula suis remediis finienda: et, quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestivis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua. Lac quoque, quod in capitis doloribus, et in acutis febribus, et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est; in phthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis, recte dari potestAph. V, 64. Quod si febris aut nondum incursat, aut jam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes; item lenes frictiones. Balneum alienum est. Cibus esse debet primo acer, ut allium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca: deinde lenis, ut sorbitio ex ptisana, vel ex alica, vel ex amylo, lacte adjecto. Idem oryza quoque, et, si nihil aliud est, far praestat. Tum invicem modo his cibis, modo illis utendum est; adjiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque cerebellum, vel pisciculus, et his similia. Farina etiam cum sevo ovillo caprinove mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum assumi debet leve, austerumcf. III, 21; IV, 18. Hactenus non magna mole pugnatur: si vehementior noxa est, ac neque febricula, neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque; item sub imis ossibus scapularum, quas ὠμοπλάτασ Graeci vocant, sic, ne sanescere ulcera sinamus, nisi tussi finita: cui per se quoque medendum esse manifestum est. Tunetum ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae, thorax levi manu pertractandus, post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque: interpositis denis diebus, demittendus est aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum: ceteris diebus bibenda aqua; tum et vinum, si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Utile est etiam cibos in remissionibus quotidie dari: frictiones gestationesque similiter adhiberi: eadem acria quarto aut quinto die sumere: interdum herbam sanguinalem ex aceto, vel ptantaginemplantaginem esse. Medicamentum est etiam vel plantaginis succus per se, vel marrubii cum melle incoctus; ita ut illius cyathus sorbeatur, hujus cochleare plenum paulatim delingatur; vel inter se mixta, et incocta resinae terebinthinae pars dimidia, butyri et mellis pars altera. Alvus cita utique vitanda estcf. Aph. V, 14. Vomitus in hoc morbo frequens, perniciosus est, maximeque sanguiniscf. III, 27, 4. Qui meliusculus esse coepit, adjicere debet exercitationes, frictiones, cibos: deinde ipse se, suppresso spiritucf. Oribas. t. I, p. 656, perfricare; diu abstinere a vino, balneo, venere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi